O Maria, concepita senza peccato, prega per noi che ricorriamo a Te!

 

 

Cerca nel Sito Cerca nel Web

powered by FreeFind

 

(Per qualsiasi tipo di info, suggerimento e richiesta)

Contattaci

 

^ torna all'inizio della pagina

 

Castità

 

Opere dei Santi

 

Sant'Alfonso Maria de'Liguori

Istruzione e pratica dei confessori

Caput IX

Animadversiones super sexto praecepto


Punctum I. De tactibus, aspectibus et verbis turpibus.

 

 

1. et 2. An detur parvitas materiae in delectatione carnali, aut sensibili.

3. De tactibus.

4. De choreis.

5. De muliere permittente se tangi.

6. An puella oppressa teneatur clamare.

7. An possit unquam permittere sui violationem.

8. De aspectibus.

9. De verbis.

10. De audientibus verba turpia.

1. Il peccato contro questo precetto è la materia più ordinaria delle confessioni, ed è quel vizio che riempie d'anime l'inferno; onde su questo precetto parleremo delle cose più minutamente, e le diremo in latino, affinché non si leggano facilmente da altri che da' confessori, o da quei sacerdoti che intendono abilitarsi a prendere la confessione; e preghiamo costoro a non legger, né in questo, né in altro libro di questa materia (che colla sola lezione o discorso infetta la mente) se non dopo tutti gli altri trattati, e quando già sono prossimi ad amministrare il sacramento della penitenza.

2. Ante omnia advertendum, quod in materia luxuriae (quidquid alii dicant de levi attrectatione manus foeminae, vel de intorsione digiti) non datur parvitas materiae; ita ut omnis delectatio carnalis, cum plena advertentia, et consensu capta, mortale peccatum est. Hinc damnata fuit ab Alexandro VII. propos. 40., quae dicebat, non esse mortale osculum habitum ob delectationem carnalem et sensibilem, quae ex osculo oritur. Et sic etiam reprobanda est opinio admittentium parvitatem materiae in delectatione sensibili, nempe si vir delectetur de contactu panni serici, quia in hoc saltem adest proximum periculum incidendi in delectationem carnalem3. Bene tamen advertit Continuator Tournely4, aliud esse agere propter delectationem; aliud cum aliqua delectatione naturali, quae de se consurgit ex qualitatibus corpori annexis; quia in ea potest quidem dari parvitas materiae, puta in medico qui ex necessitate mulierem tangit; modo (addendum) curet ille non sistere in tali delectatione, eamque tangendo detestetur; alias iam ageret propter delectationem, quia licet naturalis sit, tamen (ut diximus) non est seiuncta a proximo periculo transeundi in carnalem, si ex proposito quaeratur. His positis, procedamus ad loquendum de singulis luxuriae speciebus. 1. De non consummatis. 2. De naturalibus consummatis. 3. De consummatis contra naturam.

3. Et I. De tactibus. Extra matrimonium mortales sunt omnes tactus, oscula, et amplexus ob delectationem carnalem exerciti; omnes enim eiusdem sunt naturae quam actus consummatus; ut ex propos. 40. damnata ab Alex. VII. Unde explicandum in confessione, an habiti sint cum eodem, an cum diverso sexu, et an cum persona coniugata, cognata, aut sacra. Et sic pariter mortalis est tactus propriorum genitalium, maxime cum commotione spirituum, nisi fiat ex necessitate; si autem ex curiositate vel levitate fiat, poterit esse tantum veniale, modo tamen si obiter, ac sine mora, et absque commotione spirituum, ac scandalo, aut periculo delectationis. Tactus autem verendorum alterius corporis, maxime si sint nudi, et fortius si diversi sexus, etiam secluso affectu venereo habiti,


- 172 -

vix unquam excusantur a mortali. Excipe tantum nisi fiant ob necessitatem, puta a chirurgo, dummodo ipse in delectationem non consentiat. Tangere autem genitalia brutorum, per se non est lethale; sed tactum huiusmodi usque ad pollutionem, merito, Bonac., Holzmann, Croix etc. (contra aliquos), non excusant a mortali, cum sit actio valde incitans ad venerem1.

4. Choreae si fiant a laicis, et modo honesto, sine inhonestis gesticulationibus, sive periculosis, non sunt per se illicitae, ut loquitur d. Antoninus cum aliis2.

5. Mulier, aut adolescens non peccat, si permittat se pudice iuxta morem tangi, nisi (excipe) ei constet de pravo affectu tangentis, possitque tunc resistere sine sua infamia aut scandalo aliorum, ut docent Caietan., Azor., Sa, Bonac., Busemb., etc. Peccat vero si non obsistat tactibus impudicis, aut osculis morosis, vel furtivis3.

6. Hinc dubitatur 1. An puella oppressa teneatur clamare si oporteat, ad se liberandam a turpitudine. Alii, ut Navar., Soto, Bonac., etc., si ipsa resistit omni modo quo potest, et si clamando periculum ei imminet infamiae, eam excusant, nisi sit in periculo consentiendi; nec obstare dicunt illud deuteronomii 22. 23., ubi damnatur puella, quia non clamavit, eo quod (ut aiunt) tale praeceptum pertinebat ad externum iudicium, in quo praesumebatur puella non clamans consensisse. Alii vero ut Caiet. et Salmat. cum aliis, affirmant, et haec quidem sententia ut tutior consulenda est, licet opposita non sit prorsus damnanda, maxime si proximum non adsit periculum consensus4.

7. Dubitatur 2. An mulier teneatur potius mortem pati, vi repellendo invasorem, quam sui violationem permittere. Negant Tolet., Sotus, Navarr., Holzmann, etc., modo voluntate resistat, absitque periculum consensus. Sed haec opinio in praxi non videtur probabilis, quia mulier, quiescendo in tali congressu, nimis difficulter poterit se eximi a periculo consentiendi in illum5. An autem et quomodo liceant tactus inter coniuges aut sponsos. Vide quae dicentur de matrimonio cap. XVIII. num. 7. et 43.

8. II. De aspectibus. Aspicere verenda personae diversi sexus, difficulter excusatur unquam a mortali, nisi forte aspectus fiat e loco valde longinquo, et ita obiter, ut nullum periculum delectationis adsit. Et etiam loquendo de verendis personae eiusdem sexus, non excusarem a mortali virum morose et delectabiliter aspicientem pulchrum adolescentem nudum. Censeo tamen cum La-Croix (quidquid dicant Salmant.), simplicem aspectum turpem, sine desiderio tactuum, nunquam induere speciem personae quae aspicitur, nimirum consanguineae, sacrae, aut coniugatae; species enim incestus, sacrilegii, vel adulterii non contrahitur, nisi per actum quo pietas, vel ius coniugii violatur6. Aspicere concubitum humanum sine dubio est lethale; brutorum vero valde periculosum, unde nulli permittendum, nisi tantum illis quibus incumbit animalia coniungere ad generationem; modo absit in ipsis periculum consentiendi in turpia7. Aspicere autem partes minus honestas mulieris, sed non turpes, nempe brachia, crura, aut pectus, non semper est per se mortale; sed si aspectus sit deliberatus et diuturnus, aut si aspiciens sit ad venerem proclivis, difficillime a mortali excusabitur; et idem sentio de eo qui vultum mulieris pulchrae morose inspicit, saltem si inordinato affectu eam diligit8. Aspicere picturas obscoenas ex mera curiositate, dicunt aa. non esse mortale, si absit periculum turpis delectationis; sed vir morose aspiciens pudenda muliebria depicta nuda, vel levi velo tecta, nescio quomodo a mortali excusari possit9. Qui autem pingunt vel exponunt huiusmodi imagines, gravissimo peccato scandali delinquunt, cum ipsae valde adolescentes ad libidinem


- 173 -

provocent1. Et idem puto dicendum de iis qui eas domi retineret expositas omnium aspectui.

9. III. De verbis. Verba obscoena non sunt mortalia, si proferantur ex ira, aut ioco, prout solent messores, vindemiatores, et muliones. Secus si verba sint nimis lasciva, aut si proferantur cum ipsarum rerum turpium delectatione, vel cum audientium scandalo: Ubi (ait s. Antoninus) talia verba turpia dicuntur ex quadam levitate ob solatium, quamvis de se non sint mortalia... tamen potest esse mortale ratione scandali, ut cum audientes sint debiles spiritu, et verba essent multum lasciva. Idem dicendum de facientibus, vel cantantibus cantilenas plenas lasciviis2. Scandalum autem ut plurimum adest, si huiusmodi verba dicuntur coram puellis aut pueris, et maxime si quis se iactat de aliquo peccato turpi: in quo se iactans tripliciter ordinarie peccat. 1. quia gloriatur de re mala. 2. quia magnum praebet scandalum, 3. quia de facili se complacet de peccato patrato3. Insuper hic sedulo notandum cum Salmant, et Roncaglia ex d. Thoma, non esse sine gravi periculo diuturnum habere colloquium cum puella inordinate dilecta4.

10. Audientes autem verba turpia, aut turpes comoedias tantum ob curiositatem, aut tantum ob vanum solatium, possunt aliquando excusari a mortali; nisi adsit delectatio turpis, vel illius periculum, quod facile fere semper aderit in adolescentibus, vel aliis parum timoratae conscientiae5: aut nisi adsit scandalum, et ideo merito docet Bened. XIV.6, clericos et religiosos non posse comoediis turpibus interesse sine scandalo gravi. Et etiam merito hinc Holzmann et La-Croix propter scandalum aliorum damnant de mortali eos qui pecunia aut plausu cooperantur ad huiusmodi comoedias notabiliter turpes; eosque qui eas impedire tenentur, aut commode possunt, et non impediunt; ac fortius qui illas repraesentant7. Gravissime quoque peccant qui libros componunt incitantes ad turpia, vel ad inhonestos amores8. Hactenus de actibus luxuriae non consummatis; nunc videamus de speciebus turpibus consummatis.



3 N. 415. et 416.

4 Tr. de 6. praec. a. 8.


1 Lib. 3. n. 417. ad 422.

2 N. 429.

3 N. 430.

4 Ibid. v. Utrum.

5 N. 368.

6 N. 421.

7 N. 419. in fin.

8 N. 422. et 423.

9 N. 424.


1 Lib. 3. n. 429. v. 10.

2 S. Antonin. p. 2. tit. 5. c. 1. §. 8.

3 Lib. 3. n. 426.

4 N. 422. in fin.

5 N. 426. et 427.

6 Bened. XIV. de synod. l. 11. c. 10.

7 Lib. 3. n. 427. et 428.

8 Ibid.