O Maria, concepita senza peccato, prega per noi che ricorriamo a Te!

 

 

Cerca nel Sito Cerca nel Web

powered by FreeFind

 

(Per qualsiasi tipo di info, suggerimento e richiesta)

Contattaci

 

^ torna all'inizio della pagina

 

Castità

 

Opere dei Santi

 

Sant'Alfonso Maria de'Liguori

Istruzione e pratica dei confessori

Caput IX

Animadversiones super sexto praecepto


Punctum III. De actibus turpibus consummatis contra naturam.

 

24. 25. et 26. De sodomia.

27. De bestialitate.

28. De coitu cum daemone.

29. De pollutione.

30. De distillatione.

31. An liceat expellere semen corruptum.

32. An teneamur impedire pollutionem de se evenientem.

33. An vitare omnes pollutionis causas.

34. Quid si actiones ponantur ex iusta causa.

24. Et 1. De sodomia. Sodomia habet quidem specialem deformitatem. Dubitatur autem inter dd., in quo ipsa consistat.


- 176 -


Alii sentiunt consistere in concubitu ad indebitum vas; alii vero communius et probabilius cum d. Thoma, in concubitu ad indebitum sexum. Hinc infertur 1., quod coitus feminae cum femina, et masculi cum masculo, perfecta est sodomia, in quacumque parte corporis fiat congressus, quia ordinarie semper adest tunc affectus ad indebitum sexum; et ideo non est opus explicare in confessione, an pollutio fuerit intra vel extra vas praeposterum; quamvis ad incurrendum casum reservatum requiratur seminatio intra vas; ut ait p. Mazzotta1. Censeo vero in sodomia omnino explicandum in confessione (quicquid dicant Salmant), an quis fuerit agens, vel patiens, quia patiens non facile semper polluitur, ut polluitur agens, prout non bene Salmant. supponunt2. Imo explicandum si sodomia habita sit per vim, vel cum coniugata, aut habente votum castitatis3.

25. Infertur 2. Coitum viri in vase praepostero mulieris esse sodomiam imperfectam, specie distinctam a perfecta. Si quis autem se pollueret inter crura aut brachia mulieris, duo peccata diversa committeret, unum fornicationis inchoatae, alterum contra naturam. An pollutio in ore sit diversae speciei. Affirmant aliqui, vocantque hoc peccatum irrumationem, dicentes, quod semper ac fit pollutio in alio vase quam naturali, speciem mutat. Sed probabilius sentiunt Caietan., Filliuc., Holzmann, Graffius, etc., quod si pollutio viri fit in ore maris est sodomia, si in ore feminae, est fornicatio inchoata, et insuper peccatum contra naturam, ut mox diximus. Coitus autem cum femina mortua non est bestialitas, ut quidam aiunt, sed est pollutio, et insuper est fornicatio affectiva4. Praeterea, pollutio habita tangendo puerum vel mulierem dormientem, absque tamen concubitu sive coniunctione corporum, non habet nisi simplicis pollutionis malitiam, ut probabilius dicunt Salmant., Caiet., Azor., Bonac, etc. Item qui polluitur tactibus alienis, iam dupliciter peccat cooperando peccato alterius; non tenetur vero explicare, an tactibus maris, vel feminae, nisi illa habeat virum, aut votum castitatis5. Item probabilius est cum Lug., Silvest., Salmant., Roncaglia, Croix, etc., contra aliquos, quod tam sodomia, quam omnes actus impudici inter consanguineos, aut affines, vel cognatos spirituales aut legales induunt malititam etiam incestus, cum eandem habeant deformitatem, quam actus consummatus6.

26. Quoad poenas sodomitarum, si sint laici, damnantur morte, et combustione. Clerici vero et religiosi per bullam 27. s. Pii V., editam die 10. aug. 1568., Horrendum, privantur omni officio, beneficio, et privilegio clericali, dummodo (ut docent dd.) sodomia 1., sit cum alio viro, non femina, aut bruto, 2. sit perfecta cum pollutione intra vas, 3. sit frequentata; dum dicitur in bulla, Sodomiam exercentes. Probabilius est, has poenas incurrere etiam patientes, ut dicunt Bonac., Salmant., Diana, et Barbosa, contra alios, dum patientes sunt vere sodomitae. Contra vero probabilius et communius docent Suar., Navarr., Bonac., Barbosa, Less., Filliuc., Trullench., Salmant., etc. (adversus Azor., Dicast., etc.), has poenas non incurri nisi post sententiam, quamvis dicatur in bulla, Praesentis canonis auctoritate privamus; quia ut diximus in cap. II. n. 25., nulla poena privans iure acquisito incurritur nisi post sententiam, saltem declaratoriam7.

27. II. De bestialitate. Bestialitas est coitus cum bestia: ipsaque detestabilior est quam sodomia. Non oportet autem explicare, an bestia fuerit mas vel femella, ut communiter docent dd. contra paucos, quia tota huius criminis deformitas est in accessu ad speciem diversam8.

28. Coitus cum daemone succubo vel incubo, ut communissime sentiunt Azor., Caiet., Bonac., Filliuc., Salmant., Busemb., etc., reducitur ad peccatum


- 177 -

bestialitatis, addita tamen malitia culpae contra religionem, et etiam fornicationis, aut sodomiae affectivae, si daemon appareat in forma pueri aut mulieris; et etiam adulterii, aut incestus, si quis delectetur de coitu cum daemone, tanquam cum nupta, vel coniuncta, iuxta quae diximus de delectatione morosa cap. III. n. 34.1.

29. III. De Pollutione. Pollutio est seminis effusio sine congressu cum alio; ipsaque est vetita de iure naturali, ut patet, ex propos. 49. damnata ab Innoc. XI. Unde per se est peccatum gravius quam fornicatio, cum sit contra naturam. Pollutioni autem additur malitia sacrilegi, si sit ab habente votum castitatis: adulterii, si a coniugato: item fornicationis, si quis se polluendo delectatur tanquam de coitu cum femina, vel sodomiae, si cogitet coire cum puero2.

30. Dubitatur 1. An distillatio voluntaria, nempe illa quae est fluxus humoris, inter urinam et semen, sit culpa mortalis. Respond.: si est cum aliqua delectatione venerea, vel cum commotione spirituum, erit quidem mortalis, si non vitetur, sicut vitanda est pollutio. Si vero evenit absque sensu et commotione, poterit ea permitti tanquam emissio alterius excrementi, ut communissime docent Caiet., Bonac., Sayr., Busemb., Holz., Salmant., Sporer, Elbel, etc. Diximus permitti, sed nunquam potest data opera procurari, ut recte advertunt Sanch., et Bonac.3.

31. Dubitatur 2. An liceat expellere semen corruptum medicinis (nunquam enim licet tactibus). Negant Salmant. et Roncag. Sed communius affirmant Laym., Sanch., Bonac., Anaclet., Spor., Croix, etc., modo expulsio possit fieri sine sensu venereo: et modo semen sit certe corruptum, nec aliter expelli valeat4.

32. Dubitatur 3. An sit obligatio impediendi pollutionem de se evenientem, puta si incoeperit in sommo, et in vigilia consummetur. Communiter negant aa., modo absit consensus in delectationem, vel eius proximum periculum, ex praeterita experientia; ita Sanch., Concina, Navarr., Azor., Salm. Holzm., Spor., Trull., etc., tum quia difficillimum est illam cohibere, cum iam incoepta sit; tum quia non tenetur homo eam impedire cum periculo morbi ex corruptione seminis: tunc enim ipsam non vult, sed patitur. Ceterum sapienter monet Gerson, semper expedire, ut tunc homo conetur impedire quantum potest, saltem (iuxta Sanchez) omnino curare debet, ut eo tempore se muniat signo crucis, avertatque mentem ab illa delectatione, invocando Ss. nomina Iesus et Mariae, ut adiuvent, ne ipse in culpam ruat. Notandum autem, quod si persona existit tunc in semiplena vigilia, et delectetur de pollutione incoepta, minime damnandus est de mortali, cum ad mortale omnino requirantur et plena advertentia, et perfectus consensus (iuxta dicta cap. III. n. 24. et 32), quibus certe caret qui est semidormiens, et ideo non habet usum rationis perfecte liberum et expeditum5.

33. Dubitatur 4. An sit obligatio vitandi omnes causas in pollutionem influentes. Resp. Si causae sint graviter influentes, prout certe sunt illae quae sunt graviter culpabiles in materia luxuriae, nempe tactus, vel aspectus impudici, delectationes morosae, et similes, sine dubio tenetur homo eas evitare; alioquin pollutio, saltem in confuso praevisa, licet non intenta, illi ad culpam imputatur. Et idem dicendum de pollutione causata ob colloquium diuturnum cum puella inordinate dilecta, vel orta ex actione, quae esto per se non sit mortalis, esset tamen talis respectu alicuius qui pollutionibus huiusmodi habitis fuit solitus consentire6.

34. Advertendum tamen, quod si praefatae actiones graviter influentes ponantur ex causa necessaria vel utili, absitque periculum consensus, tunc pollutio ex eis orta non imputatur ad peccatum, ut omnes docent. Hinc etiam praevisa pollutione (intellige semper involuntaria), I. licet confessaris excipere


- 178 -

confessiones, aut tractatus legere de rebus turpibus: item chirurgis aspicere et tangere partes feminae aegrotantis, ac studere rebus medicis; ita communiter d. Antonin., Nav., Caiet., Petrocor., Sanch., Bonac., Anacl., Spor., Salm., Holzm., et alii plures cum d. Thoma1. Idque admittunt Nav., Hurtad., Ronc., Salm., Elbel, Spor., etc., etiamsi aliquis chirurgus ex officio medens, vel parochus excipiendo confessiones aliquoties, sed raro in pollutionem consenserit, modo proponat in futurum convenientibus mediis se praecavere ad peccatum vitandum; secus vero dicunt de simplici confessario; hic enim tenetur eo casu abstinere ab audiendis confessionibus, si possit sine gravi suo damno. Imo si parochus, vel chirurgus in iis occasionibus semper, vel ut plurimum lapsus fuerit, et non appareat nova probabilis spes emendationis, hic omnino tenetur etiam cum iactura vitae officium deserere2. Sic etiam II. dicunt quamplurimi, ut Caiet., Bonac., Laymann, Sanch., Navarr., Filliuc., Salm., Spor., Croix, Busemb., Villal., Ledesma, Marchant., Trull., etc., licere iis qui magnum patiuntur pruritum in verendis, tactu illum abigere, etiamsi pollutio sequatur. Recte vero id prohibet Roncaglia, si pruritus non sit valde molestus; quamvis permittat eum abigere cum aliqua tantum commotione. Nihilominus non facile credatur quibusdam puellis, quae tactibus se polluere solent praetextu huiusmodi ardoris, nam si diligenter examinentur, cognoscetur ille pruritus multoties potius excitatus fuisse vel a pravis cogitationibus praehabitis, vel ab habitu pravo contracto se tangendi. III. Dicunt etiam Castrop., Laym., Sanch., Armil., Less., Azor., Navarr., Vasq., Bonac., Anacl., Salm., etc., adhuc praevisa pollutione, licere equitare causa utilitatis, et adhuc recreationis, ut subdunt Laym., Sanch., Anacl., Castrop., etc. IV. Dicunt quoque Sanch., Laym., Castrop., Holzm., Spor., etc., ex communi, unicuique licere decumbere in aliquo sito ad commodius quiescendum. V. Demum dicunt s. Anton., Less., Tolet., Pichler, Salm., Holzm., Spor., etiam communiter, licere cibos aut potus calidos moderate sumere, et honestas choreas ducere3.

35. Si vero causae leviter influant in pollutionem, alii dicunt, omnes esse vitandas sub gravi, praevisa pollutione, etiamsi sint leviter culpabiles; alii id admittunt, si sint mortales, quamvis in alia materia quam luxuriae. Sed communiter et probabilius docent s. Anton., Suar., Abulens., Sanch., Silv., Sa, Roncag., Bonac., Anacl., Salm., Holzm., Elbel, etc., non esse obligationem gravem vitandi causas nisi graviter culpabiles in eadem materia luxuriae. Idem tenet Neutericus p. Cuniliati4 dicens: Peccat mortaliter ponens actiones de se turpes, de se proxime excitantes ad pollutionem, seu commotiones. Secus si causa sit remota, ut equitare, cubare, comedere cibos calidos, loqui cum mulieribus, etiamsi ponantur sine fine virtutis, peccabit tantum venialiter. Diximus, non esse obligationem gravem, nam erit obligatio levis, nisi adsit aliqua rationabilis causa, ut probabilius tenent Sanchez, Less., Ronc., Bonac., Salm., etc., contra Holzm., Croix, etc. Imo valde probabiliter Ronc. et Salm. dicunt, non excusari a mortali, qui frequentes pollutiones expertus fuerit ex causis culpabilibus (licet per se non graviter) in materia turpi, puta ex lectione turpium curiosa, aspectu picturae inhonestae, vel coitu animalium, et similibus; quia respectu talis personae causae praedictae non leviter, sed graviter influunt. Secus autem aiunt iidem Salm. et Sanchez de causis quae sunt omnino leves, quas universe vitare, esset moraliter impossibile5. Pollutio habita in somno non est peccatum nisi fuerit antea intenta, vel nisi postea quis se complaceat de delectatione habita; si vero gaudeat de exoneratione, vide dicta cap. III. n. 44.


- 179 -


36. Denique sedulo hic advertendum, quod in hac materia sexti praecepti oportet, quantum possibile est, omnem adhibere severitatem, cum in re tam labili nulla cautela unquam nimia existimari debeat, et plures opiniones, quae speculative loquendo sunt probabiles, in praxi improbabiles evadunt. Hinc confessarius ubi periculum poenitentium inspicit, licet actionem, quam illi velint perpetrare, de certo peccato mortali damnare non possit, tamen, nullo modo permittant. Hoc medici animarum est: praesertim respectu eorum qui in vitio turpi habitum in praeterito habuerunt; his enim, non solum proximas occasiones vitare, sed etiam remotas opus erit, alias ob fragilitatem contractam semper in idem recident, cum in hac materia, ad quam homines naturaliter sunt proni, de facili a minoribus ad ulteriora mala ipsi progrediuntur.



1 Tom. 3. pag. 519. de cas. res.

2 Lib. 3. n. 468.

3 N. 469. in fin.

4 N. 466.

5 N. 467.

6 N. 469.

7 N. 470. ad 473.

8 N. 474.


1 L. 3. n. 475.

2 N. 476.

3 N. 477.

4 N. 478.

5 N. 479.

6 N. 482.


1 Part. 3. q. 80. a. 7.

2 Lib. 3. n. 483. et l. 5. n. 63. v. Quaer.

3 Lib. 3. n. 483.

4 Tr. 2. cap. 2. n. 15.

5 Lib. 3. n. 484.