Castità
Opere
dei Santi
Sant'Alfonso
Maria de'Liguori
Istruzione
e pratica dei confessori
Caput
IX -
Animadversiones super sexto praecepto
Punctum II. De actibus turpibus consummatis naturalibus.
11.
De fornicatione.
12.
An permittendae meretrices.
13.
An fornicatio sponsorum sit diversae speciei.
14.
De stupro.
15.
De raptu.
16.
De adulterio.
17.
et 18. De incestu.
19.
Si dispensati coeant etc.
20.
ad 23. De sacrilegio.
11.
I. De fornicatione. Fornicatio est coitus inter solutos
ex mutuo consensu. Concubinatus autem non est aliud quam
continuata fornicatio, habita uxorio modo in eadem vel alia
domo. Quando vero concubinarii possint vel ne absolvi, vide
quae dicentur infra de iis qui sunt in occasione proxima,
cap. ult. punct. I. De poenis autem concubinariorum, et
praesertim clericorum, vide9.
12.
Dubitatur hic 1. An permittendae sint meretrices. Alii affirmant
ex d. Thoma, quia plura graviora crimina alioquin evenirent.
Sed probabilius alii negant, Navarr., Roncaglia, Guttierez,
et alii, quia permittendo meretrices innumera peccata iam
patrantur, et contra mala graviora non evitantur. Ceterum
sedulo omnino advertendum, quod esto in magnis urbibus meretrices
permitti possent, nunquam tamen permittendae in oppidis
aut civitatibus parvis10.
13.
Dubitatur 2. An fornicatio sponsorum diversam induat speciem
peccati. Alii id affirmant de utroque sponso; alii tantum
de sponsa; alii vero de utroque negant, ut Pontius, Sanchez.,
Laymann, Lugo, Salmant,., Trullench., Covar., Ledesma, Elbel,
etc., quia uterque sponsus, licet se obliget ad matrimonium
ineundum, neuter tamen aliquod
-
174 -
ius
tradit in corpus suum, ita ut nequeat illo ad suum arbitrium
uti sine alterius iniuria1.
14.
II. De stupro. Stuprum est defloratio virginis ipsa invita,
et ideo praeter fornicationis malitiam habet etiam iniustitiae.
An autem virgine consentiente sit speciale peccatum. Affirmant
Navarr., Azor., etc. Sed communius negant Less., Sanch.,
Bonac., Busemb., Salm., Barbosa, etc. Potest tamen aliunde
esse specie diversum, nimirum ratione dedecoris familiae,
moeroris parentum, aut rixarum2. Ad quid vero teneatur stuprator,
vide dicenda de VII. praec. c. X. ex n. 91.
15.
III. De raptu. Raptus committitur, cum abducitur foemina
aut masculus libidinis causa, illata vi personae illius,
vel iis quibus ipsa subest, nempe parentibus, aut tutoribus3.
Ad quid autem teneatur raptor, vide de matrimonio cap. XVIII.
16.
IV. De adulterio. Adulterium est copula habita cum persona
coniugata, estque speciale peccatum iniustitiae, etiamsi
adsit consensus mariti, ut ex propos. 50. damnata ab Innoc.
XI., quia per adulterium irrogatur iniuria non solum ipsi,
sed etiam proli, et generationi humanae. Hinc sentiunt Lugo,
et Lessius4, quod in adulterio, dissentiente marito, duplex
adest iniustitia; sed Viva5 cum Caiet et Turriano tenet,
unicam tantum adesse iniustitiam contra bonum generationis,
eo quod per adulterium infertur iniuria marito non ut personae
privatae, sed ut marito: ac ideo ipsi spectat consulere
prolis bono, cui nequit ipse cedere, sicut nequit quis consentire
ut membrum ei ab altero mutiletur. Qui sodomitice cognoscit
uxorem, ex communi sententia committit adulterium, et debet
explicare, peccasse nefande cum propria uxore6. Ad quid
autem teneantur adulteri, si proles ex adulterio nascitur;
vide de restit. c. X. n. 98.
17.
V. De incestu. Incestus est congressus cum consanguinea
vel affine, ex copula licita usque ad quartum gradum, ex
illicita usque ad secundum. Hic dubitatur 1. An incestus
cum consanguinea differat specie ab incestu cum affine.
Affirmant probabiliter Less., Salm., Ronc., Croix, etc.,
quia in consanguinitate vinculum est ab identitate sanguinis,
in affinitate autem est a copula, unde diversa videtur difformitas.
Alii vero, ut Sot., Caiet., Sanch., Lugo, etc. probabilius
negant, quia uterque incestus ex eodem motivo pietatis vetatur;
et consentit d. Thomas7 dicens: Eiusdem rationis inconvenientiam
facit consanguinitas et affinitas. Omnes autem incestus
inter affines ex communi sententia sunt eiusdem speciei,
excepto incestu inter privignum et novercam, interque socerum
et nurum8.
18.
Dubitatur 2. An omnes incestus cum consanguineis sint eiusdem
speciei. Tres sunt sententiae omnes probabiles. Prima cum
Caiet., Pontio, Soto, Navarr., Castrop., etc., affirmat,
excepto primo gradu in linea recta; quia (ut dicunt) commixtio
coniugalis inter alios consanguineos tantum ab ecclesia
est vetita, non vero a naturali iure, per quod specifica
diversitas solummodo constituitur. Secunda sententia cum
Suar., Vasq., Laym., etc., tenet, omnes gradus usque ad
quartum speciem diversam incestus constituere, quia maior
debetur reverentia proximiori gradui quam remotiori. Tertia
demum cum Less., Lugo, Sanch., Salm., Ronc., etc., dicit,
tantum primum gradum, tam vero in linea recta, quam in transversali,
constituere diversam speciem; quia sentiunt commixtionem
inter fratres et sorores ab ipsa natura esse vetitam9. Certum
autem est, quod incestus inter cognatos sprituales, et legales
(ratione scilicet adoptionis) sunt diversae speciei, quam
inter consanguineos et affines10.
19.
Dubitatur 3. An cognati, obtenta, et executa dispensatione
ad matrimonium
-
175 -
ineundum,
committant incestum si ante coniugium fornicentur. Adest
duplex probabilis sententia. Alii communius negant, ut Sanch.,
Lugo, Caiet., Armilla, et Vega; quia, sublata prohibitione
matrimonii, cessat ratio incestus. Alii vero, ut Maior.,
et Gallego, affirmant, quia impedimentum propinquitatis
ablatum est tantum ad nuptias contrahendas, non autem ad
fornicandum1.
20.
VI. Se sacrilegio. Sacrilegium est, cum violantur sacra
per actum venereum. Potest igitur sacrilegium committi circa
personam, locum, et rem. Et I. circa personam fit, si quis
peccat habens votum castitatis, vel cum habente illud. Hinc
sacerdos peccans cum alia persona sacrata duplex committit
sacrilegium. Contra vero religiosus qui est etiam sacerdos,
castitatem laedendo, probabilius unum sacrilegium committit,
tum quia sacerdos probabilius tantum ratione voti ordini
sacro annexi tenetur ad castitatem (ut dictum in exam. ordin.
n. 81): tum quia talis, etiamsi, teneretur ad castitatem
ex solo praecepto ecclesiae, tamen adhuc contra religionem
peccaret, cum ecclesia tantum ex motivo religionis castitatem
praecipit2. Sacerdos autem inducens suo consilio laicum
ad fornicandum, committit sacrilegium, si ex affectu ad
libidinem inducit: secus si ex alio pravo fine3.
21.
II. Circa locum, committit sacrilegium qui fornicatur in
loco sacro, nempe infra ecclesiam, aut coemeterium, non
autem in atrio ecclesiae, monasterio, aut oratorio privato
non benedicto ab episcopo4. Dubitatur hic 1., an copula
maritalis, aut occulta, habita in ecclesia, sit sacrilegium.
Adest triplex probabilis sententia. Alii negant de maritali,
ut Alensis, Pontius, Sa, etc. Alii negant de occulta, ut
idem Pontius, Tolet. Vasq., Azor., etc. Alii vero communius
et probabilius de utraque affirmant, quia per utramque irreverentia
irrogatur ecclesiae, et ecclesia polluitur; tametsi, cum
crimen sit occultum, non est obligatio a divinis officiis
abstinere; ita Suar., Sanch., Les., Holz., Croix, Bonac.,
Salm. Attamen idem aa. merito excusant coniuges copulantes
in ecclesia, si ipsi sint in morali necessitate, coeundi,
puta si sint in periculo incontinentiae, vel si diu in ecclesia
permanere debeant. Quomodo autem intelligendum illud diu,
alii putant decem dies, alii vero probabilius mensem, aut
saltem 20. dies; at si coniuges iudicent, per mensem esse
in ecclesia mansuros, advertunt Sanch., Salmant., et alii,
eos ab initio copulari posse5.
22.
Dubitatur 2., an omnes actus externi impudici habiti in
ecclesia, nempe tactus, aspectus, aut verba, sint sacrilegia,
Negant Caiet., Navarr., Bonac., etc., eo quod tantum per
seminis effusionem ecclesia polluatur. Sed probabilius affirmant
Suar., Sanch., Molina, Salmant. etc., quia his actibus,
licet non violetur ecclesia, tamen iam illi irrogatur irreverentia.
Actus vero interni sive cogitationes non sunt sacrilegia,
nisi sint de peccando externe in ecclesia6.
23.
III. Circa rem demum committit sacrilegium, qui abutitur
rebus sacris ad turpia. Idem dicendum de sacerdote qui turpiter
peccat indutus ad missam, aut gestando eucharistiam, aut
statim post communionem, v. gr. infra mediam horam7. Egimus
de speciebus turpibus naturalibus, nunc de iis quae sunt
contra naturam.
9 N. 442.
10
N. 434.
1 Lib. 3. n. 447. et lib. 6. n. 847.
2
Lib. 3. n. 443.
3
N. 444.
4
Lugo de poen. d. 16. n. 218. Less. c. 7.
d. 3.
5
In propos. 50. damn. ab Innoc. XI. n. 10.
6
Lib. 3. n. 446.
7
2. 2. q. 154. art. 9.
8
Lib. 6. n. 469.
9
N. 470.
10
Lib. 3. n. 450.
1 Lib. 3. n. 452.
2
N. 454. ad 456.
3
N. 457.
4
N. 460.
5
N. 458.
6
N. 459. ad 462.
7
N. 463.